Glose
Melius est.Nam si quis mundum universum lucraretur, merito totum contemneret, ut ejus nomen scriberetur in coelis, ejusque memoria inter sanctos atque angelos figeretur aeterna.Nomen bonum.Quod fidelium testimonio laudatur, non vulgi imperiti, unde:Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem!Gratia bona.Quia a bono pro bonis laudatur operibus quis: imo pro collatis ei donis meritorum glorificatur Pater qui in coelis est.